Argumentum huius opusculi.

Quandoquidem admonent nos sacræ literæ, ut laudemus viros

gloria insignes, & parentes nostros in generatione sua, rectè

sanè Encomium Invictissimi Regis Octavi, hic libellus con-

tinet. Cuius hic cum alia pulchrè facta & stratagemata,

tum summa eius in utramq(ue) Academiam Oxoniam et Canta-

brigiam beneficia recensentur. Et primum quidem Corporis

atque animi dotes, quas illi Deus Optimus Maximus elargit(us)

est enumerantur. Tum vero quæ vel Iuvenis olim domi,

militiæq(ue) fortiter ac prudenter gessit, breviter describuntur.

Deinde illius res gestæ & virtutes, cum potentissimorum

Regum priscorum præclarè factis sic comparantur, ut cum

illis omnibus collatæ, haud equidem posteriores ferre videri

possint. Postremo q(uam) veram, solidam, ac nunq(uam) intermoritu-

ram laudem hinc adeptus sit, quod eruditissimos quosq(ue) viros

semper plurimi fecerit, & ad amplissimos in Republica honores