Quandoquidem admonent nos sacræ literæ, ut laudemus viros
gloria insignes, et parentes nostros in generatione sua, recte
sane Encomium invictissimi Regis Octavi, hic libellus con
tinet. Cuius hic cum alia pulchre facta et stratagemata,
tum summa eius in utramque Academiam Oxoniam et Canta
brigiam beneficia recensentur. Et primum quidem corporis
atque animi dotes, quas illi Deus Optimus Maximus elargitus
est enumerantur. Tum vero quæ iuvenis olim domi,
militiæque fortiter ac prudenter gessit, breviter describuntur.
Deinde illius res gestæ et virtutes, cum potentissimorum
Regum priscorum præclare factis sic comparantur, ut cum
illis omnibus collatæ, haud equidem posteriores ferre videri
possint. Postremo quam veram, solidam, ac nunquam intermoritu
ram laudem hinc adeptus sit, quod eruditissimos quosque viros
semper plurimi fecerit, et ad amplissimos in republica honores